- SERILIA seu SERULIA
- SERILIA, seu SERULIAapud Pacuvium in Niptris.Nec ulla subscus cohibet compagem alvei,Sed suta lino et sparteis serulibus:sunt σπάρτα νεῶν, apud Homerum. Il. β. v. 135. Funiculi videl. e lino vel cannabe, quibus suebantur naves; vel sparto Hispanico, ut hîc, cuius copiam iam tum habuêre Romani. Uti enim serere Latinis utrumque significat, et terrae semen mandare, et texere aliquid vel inter se nectere, sic σπείρειν Graecis. Vide infra in voce Serta, item Spartum, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 265.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.